시편 102편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 22절
- 1 David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius
- 2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius
- 3 qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas
- 4 qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus
- 5 qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua
- 6 faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent
- 7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas
- 8 misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis
- 9 non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur
- 10 non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
- 11 quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum
- 12 quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra
- 13 sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
- 14 ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus
- 15 homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit
- 16 quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius
- 17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum
- 18 his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea
- 19 Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur
- 20 benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius
- 21 benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius
- 22 benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗