사도행전 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 사도행전 (Acts) · 26절
- 1 Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam
- 2 et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum
- 3 is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet
- 4 intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos
- 5 at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis
- 6 Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula
- 7 et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae
- 8 et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum
- 9 et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum
- 10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi
- 11 cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
- 12 videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare
- 13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti
- 14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis
- 15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus
- 16 et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum
- 17 et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri
- 18 Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic
- 19 paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata
- 20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum
- 21 quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum
- 22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis
- 23 erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe
- 24 et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos
- 25 vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae
- 26 vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗