사도행전 4장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 사도행전 (Acts) · 37절
- 1 loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei
- 2 dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis
- 3 et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera
- 4 multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia
- 5 factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem
- 6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali
- 7 et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos
- 8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores
- 9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est
- 10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus
- 11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli
- 12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
- 13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant
- 14 hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere
- 15 iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem
- 16 dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare
- 17 sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum
- 18 et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu
- 19 Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate
- 20 non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
- 21 at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat
- 22 annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis
- 23 dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent
- 24 qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
- 25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
- 26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius
- 27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel
- 28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri
- 29 et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum
- 30 in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu
- 31 et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia
- 32 multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia
- 33 et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis
- 34 neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant
- 35 et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat
- 36 Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere
- 37 cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗