사도행전 2장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 사도행전 (Acts) · 47절
- 1 et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco
- 2 et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
- 3 et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum
- 4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
- 5 erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt
- 6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
- 7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
- 8 et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus
- 9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam
- 10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani
- 11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
- 12 stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse
- 13 alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
- 14 stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
- 15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia
- 16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
- 17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
- 18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
- 19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
- 20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
- 21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
- 22 viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
- 23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
- 24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
- 25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
- 26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
- 27 quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem
- 28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
- 29 viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
- 30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
- 31 providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
- 32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
- 33 dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
- 34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
- 35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
- 36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
- 37 his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
- 38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
- 39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
- 40 aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
- 41 qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
- 42 erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus
- 43 fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
- 44 omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia
- 45 possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat
- 46 cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis
- 47 conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗