사도행전 27장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 사도행전 (Acts) · 44절
- 1 ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae
- 2 ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense
- 3 sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
- 4 et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii
- 5 et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae
- 6 et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam
- 7 et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem
- 8 et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa
- 9 multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus
- 10 dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio
- 11 centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur
- 12 et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum
- 13 adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam
- 14 non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo
- 15 cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur
- 16 insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham
- 17 qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
- 18 valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt
- 19 et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt
- 20 neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae
- 21 et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam
- 22 et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis
- 23 adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio
- 24 dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
- 25 propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi
- 26 in insulam autem quandam oportet nos devenire
- 27 sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem
- 28 qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim
- 29 timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
- 30 nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere
- 31 dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis
- 32 tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere
- 33 et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes
- 34 propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit
- 35 et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare
- 36 animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
- 37 eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex
- 38 et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare
- 39 cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem
- 40 et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus
- 41 et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris
- 42 militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret
- 43 centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire
- 44 et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗