로그인

사도행전 26장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 사도행전 (Acts) · 32절

  1. 1 Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere
  2. 2 de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie
  3. 3 maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias
  4. 4 et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei
  5. 5 praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus
  6. 6 et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus
  7. 7 in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex
  8. 8 quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat
  9. 9 et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere
  10. 10 quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam
  11. 11 et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates
  12. 12 in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum
  13. 13 die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
  14. 14 omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare
  15. 15 ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris
  16. 16 sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi
  17. 17 eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te
  18. 18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me
  19. 19 unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis
  20. 20 sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes
  21. 21 hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere
  22. 22 auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses
  23. 23 si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus
  24. 24 haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt
  25. 25 at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor
  26. 26 scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est
  27. 27 credis rex Agrippa prophetis scio quia credis
  28. 28 Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri
  29. 29 et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his
  30. 30 et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis
  31. 31 et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste
  32. 32 Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗