사도행전 28장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 사도행전 (Acts) · 30절
- 1 et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis
- 2 accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus
- 3 cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius
- 4 ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere
- 5 et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est
- 6 at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum
- 7 in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit
- 8 contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum
- 9 quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur
- 10 qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant
- 11 post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
- 12 et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
- 13 inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos
- 14 ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam
- 15 et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam
- 16 cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite
- 17 post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum
- 18 qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
- 19 contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
- 20 propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
- 21 at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum
- 22 rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur
- 23 cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam
- 24 et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant
- 25 cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros
- 26 dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
- 27 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos
- 28 notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient
- 30 mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum
- 31 praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione EXPLICIT LIBER ACTUUM APOSTOLORUM
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗