사도행전 23장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 사도행전 (Acts) · 34절
- 1 intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem
- 2 princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius
- 3 tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti
- 4 et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis
- 5 dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices
- 6 sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor
- 7 et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo
- 8 Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur
- 9 factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus
- 10 et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra
- 11 sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari
- 12 facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum
- 13 erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant
- 14 qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum
- 15 nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum
- 16 quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo
- 17 vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi
- 18 et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi
- 19 adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi
- 20 ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo
- 21 tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum
- 22 tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset
- 23 et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis
- 24 et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem
- 26 scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem
- 27 virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est
- 28 volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum
- 29 quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen
- 30 et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
- 31 milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem
- 32 et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra
- 33 qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum
- 34 cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia
- 35 audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗