사도행전 24장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 사도행전 (Acts) · 26절
- 1 post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum
- 2 et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam
- 3 semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione
- 4 ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia
- 5 invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum
- 6 qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus
- 8 a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum
- 9 adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere
- 10 respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam
- 11 potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem
- 12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate
- 13 neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me
- 14 confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt
- 15 spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum
- 16 in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper
- 17 post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota
- 18 in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu
- 19 quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me
- 20 aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio
- 21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis
- 22 distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos
- 23 iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei
- 24 post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum
- 25 disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te
- 26 simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo
- 27 biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗