사도행전 22장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 사도행전 (Acts) · 30절
- 1 viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem
- 2 cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium
- 3 et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie
- 4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres
- 5 sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur
- 6 factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa
- 7 et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris
- 8 ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris
- 9 et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum
- 10 et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere
- 11 et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum
- 12 Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis
- 13 veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum
- 14 at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius
- 15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti
- 16 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius
- 17 factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
- 18 et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me
- 19 et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te
- 20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum
- 21 et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te
- 22 audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere
- 23 vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem
- 24 iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei
- 25 et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare
- 26 quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est
- 27 accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam
- 28 et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum
- 29 protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum
- 30 postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗