로그인

사도행전 10장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 사도행전 (Acts) · 48절

  1. 1 vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica
  2. 2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper
  3. 3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli
  4. 4 at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei
  5. 5 et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus
  6. 6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare
  7. 7 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant
  8. 8 quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen
  9. 9 postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam
  10. 10 et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus
  11. 11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram
  12. 12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli
  13. 13 et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca
  14. 14 ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum
  15. 15 et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris
  16. 16 hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum
  17. 17 et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam
  18. 18 et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium
  19. 19 Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te
  20. 20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos
  21. 21 descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis
  22. 22 qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te
  23. 23 introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum
  24. 24 altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
  25. 25 et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit
  26. 26 Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum
  27. 27 et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant
  28. 28 dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem
  29. 29 propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me
  30. 30 et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait
  31. 31 Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei
  32. 32 mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
  33. 33 confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino
  34. 34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus
  35. 35 sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi
  36. 36 verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus
  37. 37 vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes
  38. 38 Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo
  39. 39 et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno
  40. 40 hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
  41. 41 non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
  42. 42 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
  43. 43 huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum
  44. 44 adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum
  45. 45 et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
  46. 46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum
  47. 47 tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos
  48. 48 et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗