로그인

사도행전 11장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 사도행전 (Acts) · 30절

  1. 1 audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei
  2. 2 cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
  3. 3 dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis
  4. 4 incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens
  5. 5 ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me
  6. 6 in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli
  7. 7 audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca
  8. 8 dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum
  9. 9 respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris
  10. 10 hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum
  11. 11 et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me
  12. 12 dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri
  13. 13 narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
  14. 14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua
  15. 15 cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio
  16. 16 recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
  17. 17 si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum
  18. 18 his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit
  19. 19 et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis
  20. 20 erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum
  21. 21 et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum
  22. 22 pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam
  23. 23 qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino
  24. 24 quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino
  25. 25 profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam
  26. 26 et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani
  27. 27 in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam
  28. 28 et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio
  29. 29 discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus
  30. 30 quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗