빌립보서 4장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 빌립보서 (Philippians) · 23절
- 1 itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi
- 2 Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino
- 3 etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae
- 4 gaudete in Domino semper iterum dico gaudete
- 5 modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope
- 6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum
- 7 et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu
- 8 de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate
- 9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum
- 10 gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis
- 11 non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse
- 12 scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati
- 13 omnia possum in eo qui me confortat
- 14 verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae
- 15 scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli
- 16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis
- 17 non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram
- 18 habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo
- 19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu
- 20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen
- 21 salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres
- 22 salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt
- 23 gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen EXPLICIT EPISTULA AD PHILIPPENSES
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗