골로새서 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 골로새서 (Colossians) · 29절
- 1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater
- 2 his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
- 3 gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes
- 4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
- 5 propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii
- 6 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate
- 7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu
- 8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu
- 9 ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali
- 10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei
- 11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio
- 12 gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine
- 13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae
- 14 in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum
- 15 qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae
- 16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt
- 17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant
- 18 et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens
- 19 quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare
- 20 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt
- 21 et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis
- 22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso
- 23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister
- 24 qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia
- 25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei
- 26 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius
- 27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae
- 28 quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu
- 29 in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗