빌립보서 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 빌립보서 (Philippians) · 21절
- 1 de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium
- 2 videte canes videte malos operarios videte concisionem
- 3 nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes
- 4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis
- 5 circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
- 6 secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella
- 7 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta
- 8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam
- 9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide
- 10 ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius
- 11 si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis
- 12 non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu
- 13 fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me
- 14 ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu
- 15 quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit
- 16 verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula
- 17 imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos
- 18 multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi
- 19 quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt
- 20 nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum
- 21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗