빌립보서 2장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 빌립보서 (Philippians) · 30절
- 1 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes
- 2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
- 3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
- 4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum
- 5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
- 6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
- 7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo
- 8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
- 9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen
- 10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum
- 11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris
- 12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini
- 13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate
- 14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
- 15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo
- 16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
- 17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis
- 18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
- 19 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
- 20 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
- 21 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
- 22 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium
- 23 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt
- 24 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
- 25 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos
- 26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum
- 27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem
- 28 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim
- 29 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote
- 30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗