빌레몬서 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 빌레몬서 (Philemon) · 25절
- 1 Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
- 2 et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est
- 3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
- 4 gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis
- 5 audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos
- 6 ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu
- 7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
- 8 propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet
- 9 propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi
- 10 obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo
- 11 qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis
- 12 quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe
- 13 quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii
- 14 sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
- 15 forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum reciperes
- 16 iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
- 17 si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
- 18 si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa
- 19 ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes
- 20 ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino
- 21 confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies
- 22 simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis
- 23 salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu
- 24 Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei
- 25 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen EXPLICIT EPISTULA AD PHILEMONEM
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗