히브리서 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 히브리서 (Hebrews) · 14절
- 1 Multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
- 2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
- 3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
- 4 tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit
- 5 cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
- 6 et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei
- 7 et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
- 8 ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui
- 9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
- 10 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
- 11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
- 12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
- 13 ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
- 14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗