디도서 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 디도서 (Titus) · 15절
- 1 admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse
- 2 neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines
- 3 eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem
- 4 cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei
- 5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti
- 6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum
- 7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae
- 8 fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus
- 9 stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
- 10 hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
- 11 sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus
- 12 cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
- 13 Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit
- 14 discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi
- 15 salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen EXPLICIT EPISTULA AD TITUM
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗