로그인

마태복음 7장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마태복음 (Matthew) · 29절

  1. 1 Nolite iudicare ut non iudicemini
  2. 2 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis
  3. 3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides
  4. 4 aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo
  5. 5 hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui
  6. 6 Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos
  7. 7 Petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
  8. 8 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
  9. 9 aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei
  10. 10 aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei
  11. 11 si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se
  12. 12 Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae
  13. 13 Intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam
  14. 14 quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam
  15. 15 Atendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces
  16. 16 a fructibus eorum cognoscetis eos Numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus
  17. 17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit
  18. 18 non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere
  19. 19 omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
  20. 20 igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
  21. 21 Non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum
  22. 22 Multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus
  23. 23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem
  24. 24 Omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram
  25. 25 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram
  26. 26 et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam
  27. 27 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna
  28. 28 Et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius
  29. 29 erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗