마태복음 6장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마태복음 (Matthew) · 34절
- 1 Adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est
- 2 cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
- 3 te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua
- 4 ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
- 5 et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam
- 6 tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
- 7 Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur
- 8 nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum
- 9 sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum
- 10 veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra
- 11 panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
- 12 et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris
- 13 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
- 14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra
- 15 si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra
- 16 Cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam
- 17 tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava
- 18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi
- 19 nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur
- 20 Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
- 21 ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
- 22 Lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit
- 23 si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt
- 24 Nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
- 25 Ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
- 26 respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis
- 27 quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum
- 28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent
- 29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis
- 30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei
- 31 nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur
- 32 haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis
- 33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis
- 34 nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗