마태복음 8장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마태복음 (Matthew) · 34절
- 1 Cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae
- 2 et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare
- 3 et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius
- 4 et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis
- 5 Cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum
- 6 et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur
- 7 et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum
- 8 et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
- 9 nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
- 10 audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel
- 11 Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum
- 12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
- 13 Et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa
- 14 Et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem
- 15 et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis
- 16 vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit
- 17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit
- 18 videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum
- 19 Et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris
- 20 et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
- 21 alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum
- 22 Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos
- 23 Et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius
- 24 et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat
- 25 et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus
- 26 et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna
- 27 porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei
- 28 et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam
- 29 et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos
- 30 erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens
- 31 daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum
- 32 et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis
- 33 pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant
- 34 et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗