로그인

마태복음 5장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마태복음 (Matthew) · 48절

  1. 1 Videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius
  2. 2 Et aperiens os suum docebat eos dicens
  3. 3 beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
  4. 4 Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
  5. 5 Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
  6. 6 Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur
  7. 7 Beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur
  8. 8 beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
  9. 9 beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
  10. 10 beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum
  11. 11 Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me
  12. 12 gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
  13. 13 Vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus
  14. 14 Vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita
  15. 15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt
  16. 16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est
  17. 17 Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere
  18. 18 Amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant
  19. 19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum
  20. 20 dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum
  21. 21 audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio
  22. 22 ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis
  23. 23 si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te
  24. 24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum
  25. 25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris
  26. 26 amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem
  27. 27 Audistis quia dictum est antiquis non moechaberis
  28. 28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo
  29. 29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam
  30. 30 et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam
  31. 31 dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii
  32. 32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat
  33. 33 iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua
  34. 34 ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est
  35. 35 neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis
  36. 36 neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum
  37. 37 sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est
  38. 38 audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente
  39. 39 ego autem dico vobis non resistere malo Sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram
  40. 40 et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium
  41. 41 Et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo
  42. 42 qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris
  43. 43 audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum
  44. 44 Ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos
  45. 45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos
  46. 46 Si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt
  47. 47 et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt
  48. 48 estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗