마태복음 4장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마태복음 (Matthew) · 25절
- 1 Tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo
- 2 Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit
- 3 et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant
- 4 qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
- 5 tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi
- 6 et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
- 7 ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum
- 8 iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
- 9 et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
- 10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
- 11 Tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei
- 12 Cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam
- 13 Et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim
- 14 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam
- 15 terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium
- 16 populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis
- 17 Exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
- 18 ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores
- 19 Et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
- 20 at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
- 21 Et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos
- 22 illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum
- 23 Et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo
- 24 et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos
- 25 et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗