마가복음 9장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마가복음 (Mark) · 49절
- 1 et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis
- 2 et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere
- 3 et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu
- 4 et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
- 5 non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti
- 6 et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum
- 7 et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum
- 8 et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit
- 9 Et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit
- 10 Et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum
- 11 qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur
- 12 sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo
- 13 Et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis
- 14 et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum
- 15 et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
- 16 Et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum
- 17 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt
- 18 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
- 19 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
- 20 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia
- 21 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
- 22 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti
- 23 et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam
- 24 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum
- 25 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
- 26 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit
- 27 Et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum
- 28 et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio
- 29 Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire
- 30 docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget
- 31 at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare
- 32 Et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis
- 33 At illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior
- 34 et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister
- 35 et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis
- 36 quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit Et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit
- 37 Respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum
- 38 Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me
- 39 qui enim non est adversum vos pro vobis est
- 40 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
- 41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur
- 42 Et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem
- 43 Ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
- 44 et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis
- 45 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
- 46 quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
- 47 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
- 48 omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur
- 49 Bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗