마가복음 10장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마가복음 (Mark) · 52절
- 1 Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos
- 2 et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum
- 3 at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses
- 4 qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere
- 5 quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud
- 6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus
- 7 propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam
- 8 et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro
- 9 quod ergo Deus iunxit homo non separet
- 10 Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum
- 11 Et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam
- 12 et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur
- 13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus
- 14 quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei
- 15 amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud
- 16 et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos
- 17 Et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam
- 18 Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus
- 19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem
- 20 et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea
- 21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
- 22 Qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas
- 23 et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
- 24 discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire
- 25 facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
- 26 qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri
- 27 et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
- 28 coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
- 29 Respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium
- 30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam
- 31 Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
- 32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura
- 33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus
- 34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget
- 35 Et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
- 36 at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
- 37 et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua
- 38 Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
- 39 at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini
- 40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est
- 41 Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne
- 42 Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum
- 43 non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister
- 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus
- 45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis
- 46 Et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans
- 47 qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei
- 48 et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei
- 49 et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te
- 50 qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum
- 51 et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam
- 52 Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗