로그인

마가복음 8장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마가복음 (Mark) · 39절

  1. 1 in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis
  2. 2 misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent
  3. 3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt
  4. 4 et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine
  5. 5 et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
  6. 6 et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae
  7. 7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi
  8. 8 et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas
  9. 9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos
  10. 10 et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha
  11. 11 Et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum
  12. 12 et ingemescens spiritu ait Quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
  13. 13 et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
  14. 14 et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi
  15. 15 Et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis
  16. 16 Et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
  17. 17 quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum
  18. 18 oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini
  19. 19 quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
  20. 20 quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem
  21. 21 et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
  22. 22 Et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret
  23. 23 et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret
  24. 24 et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
  25. 25 deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia
  26. 26 et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris
  27. 27 Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines
  28. 28 qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis
  29. 29 tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus
  30. 30 Et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
  31. 31 et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere
  32. 32 et palam verbum loquebatur Et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum
  33. 33 qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum
  34. 34 Et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
  35. 35 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet
  36. 36 quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae
  37. 37 aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
  38. 38 Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis
  39. 39 Et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗