로그인

마가복음 7장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마가복음 (Mark) · 37절

  1. 1 Et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis
  2. 2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
  3. 3 Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum
  4. 4 et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum
  5. 5 Et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
  6. 6 at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
  7. 7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum
  8. 8 relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
  9. 9 et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis
  10. 10 Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur
  11. 11 vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
  12. 12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
  13. 13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
  14. 14 et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite
  15. 15 nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
  16. 16 si quis habet aures audiendi audiat
  17. 17 Et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam
  18. 18 et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
  19. 19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
  20. 20 dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem
  21. 21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia
  22. 22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia
  23. 23 omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
  24. 24 et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere
  25. 25 mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius
  26. 26 erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere Et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius
  27. 27 qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
  28. 28 at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum
  29. 29 et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua
  30. 30 et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse
  31. 31 Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos
  32. 32 et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum
  33. 33 et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius
  34. 34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire
  35. 35 et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte
  36. 36 et praecepit illis ne cui dicerent Quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant
  37. 37 et eo amplius admirabantur dicentes Bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗