로그인

마가복음 6장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마가복음 (Mark) · 56절

  1. 1 Et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui
  2. 2 et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur
  3. 3 nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo
  4. 4 Et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua
  5. 5 et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit
  6. 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum
  7. 7 Et circumibat castella in circuitu docens Et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum
  8. 8 et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes
  9. 9 sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis
  10. 10 Et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde
  11. 11 Et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis
  12. 12 Et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent
  13. 13 et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant
  14. 14 Et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo
  15. 15 alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis
  16. 16 Quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit
  17. 17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam
  18. 18 Dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui
  19. 19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat
  20. 20 Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat
  21. 21 et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae
  22. 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi
  23. 23 et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei
  24. 24 quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae
  25. 25 cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae
  26. 26 et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare
  27. 27 sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere
  28. 28 et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae
  29. 29 quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento
  30. 30 Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant
  31. 31 Et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant
  32. 32 Et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum
  33. 33 et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos
  34. 34 et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa
  35. 35 Et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit
  36. 36 dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent
  37. 37 et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare
  38. 38 et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces
  39. 39 et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum
  40. 40 et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos
  41. 41 et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus
  42. 42 et manducaverunt omnes et saturati sunt
  43. 43 et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus
  44. 44 erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum
  45. 45 Et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum
  46. 46 Et cum dimisisset eos abiit in montem orare
  47. 47 Et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra
  48. 48 et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos
  49. 49 at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt
  50. 50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere
  51. 51 Et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant
  52. 52 non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum
  53. 53 et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt
  54. 54 Cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum
  55. 55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse
  56. 56 et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗