마가복음 5장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마가복음 (Mark) · 43절
- 1 et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
- 2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo
- 3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare
- 4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
- 5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus
- 6 videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
- 7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas
- 8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
- 9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus
- 10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem
- 11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
- 12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus
- 13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare
- 14 qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti
- 15 et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt
- 16 et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis
- 17 et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum
- 18 Cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo
- 19 et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui
- 20 et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur
- 21 Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare
- 22 et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
- 23 et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
- 24 et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum
- 25 et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
- 26 et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat
- 27 cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius
- 28 dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero
- 29 et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga
- 30 et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea
- 31 et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit
- 32 et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat
- 33 mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
- 34 ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua
- 35 adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum
- 36 Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede
- 37 et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi
- 38 et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum
- 39 et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit
- 40 et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens
- 41 et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge
- 42 et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo
- 43 et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗