로그인

마가복음 4장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마가복음 (Mark) · 40절

  1. 1 Et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat
  2. 2 et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua
  3. 3 audite ecce exiit seminans ad seminandum
  4. 4 et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud
  5. 5 aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae
  6. 6 et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit
  7. 7 et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit
  8. 8 et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum
  9. 9 et dicebat qui habet aures audiendi audiat
  10. 10 et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas
  11. 11 et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei Illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt
  12. 12 ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata
  13. 13 et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis
  14. 14 Qui seminat verbum seminat
  15. 15 hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum
  16. 16 et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud
  17. 17 et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur
  18. 18 et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt
  19. 19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur
  20. 20 et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum
  21. 21 Et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur
  22. 22 Non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat
  23. 23 si quis habet aures audiendi audiat
  24. 24 Et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis
  25. 25 Qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo
  26. 26 Et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram
  27. 27 et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille
  28. 28 ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica
  29. 29 et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis
  30. 30 Et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae conparabimus illud
  31. 31 sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra
  32. 32 et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare
  33. 33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire
  34. 34 sine parabola autem non loquebatur eis Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia
  35. 35 Et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra
  36. 36 et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo
  37. 37 et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis
  38. 38 et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus
  39. 39 et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna
  40. 40 et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗