로그인

마가복음 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마가복음 (Mark) · 35절

  1. 1 et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam
  2. 2 et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
  3. 3 et ait homini habenti manum aridam surge in medium
  4. 4 et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant
  5. 5 et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi
  6. 6 Exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
  7. 7 et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare Et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum
  8. 8 et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum
  9. 9 et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum
  10. 10 multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas
  11. 11 et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei Et clamabant dicentes
  12. 12 tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum
  13. 13 Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum
  14. 14 et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare
  15. 15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia
  16. 16 Et inposuit Simoni nomen Petrus
  17. 17 et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui
  18. 18 et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum
  19. 19 et Iudam Scarioth qui et tradidit illum
  20. 20 Et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare
  21. 21 et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est
  22. 22 Et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia
  23. 23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere
  24. 24 et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud
  25. 25 et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare
  26. 26 et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet
  27. 27 nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet
  28. 28 Amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint
  29. 29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti
  30. 30 quoniam dicebant spiritum inmundum habet
  31. 31 Et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum
  32. 32 et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te
  33. 33 et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei
  34. 34 et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei
  35. 35 qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗