마가복음 2장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마가복음 (Mark) · 28절
- 1 Et iterum intravit Capharnaum post dies
- 2 et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum
- 3 et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur
- 4 et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat
- 5 cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata
- 6 erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis
- 7 quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus
- 8 quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris
- 9 quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula
- 10 ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico
- 11 tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam
- 12 et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus
- 13 Et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos
- 14 et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
- 15 Et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum
- 16 et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester
- 17 Hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores
- 18 et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant
- 19 et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare
- 20 venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die
- 21 nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit
- 22 et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet
- 23 Et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas
- 24 Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet
- 25 et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant
- 26 quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant
- 27 Et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum
- 28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗