마가복음 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마가복음 (Mark) · 45절
- 1 Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei
- 2 sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam
- 3 Vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
- 4 Fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
- 5 et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua
- 6 et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat
- 7 et praedicabat dicens Venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius
- 8 ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto
- 9 Et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne
- 10 et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso
- 11 et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui
- 12 Et statim Spiritus expellit eum in desertum
- 13 et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana Eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi
- 14 Postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam Praedicans evangelium regni Dei
- 15 et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio
- 16 et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores
- 17 Et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
- 18 et protinus relictis retibus secuti sunt eum
- 19 Et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia
- 20 et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum
- 21 Et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos
- 22 Et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae
- 23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit
- 24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei
- 25 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine
- 26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo
- 27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei
- 28 et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae
- 29 Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne
- 30 decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa
- 31 et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis
- 32 vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes
- 33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam
- 34 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat Et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum
- 35 Et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat
- 36 et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant
- 37 et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te
- 38 et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni
- 39 et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens
- 40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare
- 41 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare
- 42 et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est
- 43 et comminatus ei statim eiecit illum
- 44 et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis
- 45 At ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗