마가복음 16장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마가복음 (Mark) · 20절
- 1 Et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
- 2 Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole
- 3 et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti
- 4 et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde
- 5 et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt
- 6 Qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum
- 7 sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
- 8 At illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim
- 9 surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia
- 10 illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus
- 11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt
- 12 post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam
- 13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt
- 14 novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant
- 15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae
- 16 qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur
- 17 signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis
- 18 serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt
- 19 et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei
- 20 illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis EXPLICIT EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗