마가복음 15장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마가복음 (Mark) · 47절
- 1 Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio Vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato
- 2 Et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis
- 3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis
- 4 Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant
- 5 Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus
- 6 Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent
- 7 Erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium
- 8 et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis
- 9 Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum
- 10 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes
- 11 Pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis
- 12 Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum
- 13 at illi iterum clamaverunt crucifige eum
- 14 Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum
- 15 Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
- 16 Milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem
- 17 et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam
- 18 et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum
- 19 et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum
- 20 Et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis Et educunt illum ut crucifigerent eum
- 21 et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius
- 22 Et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus
- 23 Et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
- 24 Et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret
- 25 Erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
- 26 Et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum
- 27 Et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius
- 28 Et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est
- 29 Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat
- 30 salvum fac temet ipsum descendens de cruce
- 31 Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere
- 32 Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus Et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
- 33 Et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam
- 34 Et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
- 35 et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat
- 36 Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum
- 37 Iesus autem emissa voce magna exspiravit
- 38 Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum
- 39 Videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat
- 40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome
- 41 et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
- 42 Et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum
- 43 venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
- 44 Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset
- 45 et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
- 46 Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti
- 47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗