누가복음 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 누가복음 (Luke) · 80절
- 1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum
- 2 sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis
- 3 visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile
- 4 ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem
- 5 Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth
- 6 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella
- 7 et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis
- 8 factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum
- 9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini
- 10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi
- 11 apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi
- 12 et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum
- 13 ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem
- 14 et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt
- 15 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
- 16 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum
- 17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
- 18 et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis
- 19 et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
- 20 et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo
- 21 et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo
- 22 egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus
- 23 et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam
- 24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens
- 25 quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines
- 26 in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
- 27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria
- 28 et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus
- 29 quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio
- 30 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum
- 31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum
- 32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius
- 33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis
- 34 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco
- 35 Et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
- 36 Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis
- 37 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum
- 38 dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus
- 39 exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda
- 40 et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth
- 41 et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth
- 42 et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui
- 43 et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me
- 44 ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo
- 45 et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino
- 46 et ait Maria Magnificat anima mea Dominum
- 47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
- 48 quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
- 49 quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
- 50 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum
- 51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui
- 52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
- 53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
- 54 suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
- 55 sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula
- 56 mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam
- 57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium
- 58 et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
- 59 et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
- 60 et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes
- 61 et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine
- 62 innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
- 63 et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi
- 64 apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
- 65 et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec
- 66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
- 67 et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens
- 68 Benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
- 69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
- 70 sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius
- 71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos
- 72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti
- 73 iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
- 74 daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
- 75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
- 76 et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
- 77 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
- 78 per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto
- 79 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
- 80 puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗