마가복음 14장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마가복음 (Mark) · 72절
- 1 Erat autem pascha et azyma post biduum Et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
- 2 dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi
- 3 Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius
- 4 erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
- 5 poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
- 6 Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me
- 7 semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis
- 8 Quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam
- 9 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
- 10 Et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis
- 11 qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet
- 12 et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
- 13 et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum
- 14 et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem
- 15 et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis
- 16 et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
- 17 Vespere autem facto venit cum duodecim
- 18 et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
- 19 At illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego
- 20 Qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino
- 21 et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur Bonum ei si non esset natus homo ille
- 22 Et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
- 23 Et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes
- 24 et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur
- 25 amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
- 26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
- 27 Et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista Quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves
- 28 sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam
- 29 Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego
- 30 et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus
- 31 At ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant
- 32 Et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani Et ait discipulis suis sedete hic donec orem
- 33 et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere
- 34 Et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate
- 35 Et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora
- 36 et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me Sed non quod ego volo sed quod tu
- 37 Et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare
- 38 vigilate et orate ut non intretis in temptationem Spiritus quidem promptus caro vero infirma
- 39 Et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
- 40 et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei
- 41 Et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum
- 42 surgite eamus ecce qui me tradit prope est
- 43 Et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus
- 44 Dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
- 45 et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum
- 46 at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
- 47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
- 48 Et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me
- 49 cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis Sed ut adimpleantur scripturae
- 50 tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
- 51 Adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum
- 52 at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
- 53 Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores
- 54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem
- 55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant
- 56 multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant
- 57 Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes
- 58 quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
- 59 et non erat conveniens testimonium illorum
- 60 et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
- 61 ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti
- 62 Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli
- 63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait Quid adhuc desideramus testes
- 64 audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis
- 65 Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant
- 66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis
- 67 et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras
- 68 at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas Et exiit foras ante atrium et gallus cantavit
- 69 rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est
- 70 at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es
- 71 ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis
- 72 et statim iterum gallus cantavit Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗