마가복음 13장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마가복음 (Mark) · 37절
- 1 Et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae
- 2 et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
- 3 Et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas
- 4 dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari
- 5 et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat
- 6 multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent
- 7 cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis
- 8 exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec
- 9 Videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis
- 10 Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium
- 11 Et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus
- 12 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos
- 13 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit
- 14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat Tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes
- 15 et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua
- 16 et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum
- 17 Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
- 18 Orate vero ut hieme non fiant
- 19 Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient
- 20 Et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies
- 21 Et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis
- 22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos
- 23 vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia
- 24 Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum
- 25 et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur
- 26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria
- 27 et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli
- 28 a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas
- 29 sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis
- 30 amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant
- 31 caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
- 32 De die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater
- 33 Videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
- 34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
- 35 Vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane
- 36 ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
- 37 quod autem vobis dico omnibus dico vigilate
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗