로그인

마가복음 12장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마가복음 (Mark) · 44절

  1. 1 Et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est
  2. 2 et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae
  3. 3 qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum
  4. 4 et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt
  5. 5 et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes
  6. 6 adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum
  7. 7 coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas
  8. 8 et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam
  9. 9 quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis
  10. 10 nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
  11. 11 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
  12. 12 Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt
  13. 13 Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo
  14. 14 qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus
  15. 15 qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam
  16. 16 at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris
  17. 17 respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo
  18. 18 et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes
  19. 19 magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo
  20. 20 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine
  21. 21 et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter
  22. 22 et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier
  23. 23 in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem
  24. 24 et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei
  25. 25 cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis
  26. 26 de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
  27. 27 non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis
  28. 28 Et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum
  29. 29 Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est
  30. 30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum
  31. 31 secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est
  32. 32 Et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum
  33. 33 et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis
  34. 34 Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei Et nemo iam audebat eum interrogare
  35. 35 Et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David
  36. 36 ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
  37. 37 ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivit
  38. 38 Et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro
  39. 39 et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis
  40. 40 Qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium
  41. 41 et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa
  42. 42 cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans
  43. 43 et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium
  44. 44 omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗