마가복음 11장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 마가복음 (Mark) · 33절
- 1 Et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis
- 2 et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite
- 3 et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc
- 4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum
- 5 et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum
- 6 qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis
- 7 et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo
- 8 multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
- 9 Et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini
- 10 benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis
- 11 Et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim
- 12 et alia die cum exirent a Bethania esuriit
- 13 cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum
- 14 et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius
- 15 Et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
- 16 et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum
- 17 et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum
- 18 Quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius
- 19 Et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate
- 20 et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus
- 21 et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit
- 22 Et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei
- 23 amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei
- 24 Propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis
- 25 Et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra
- 26 quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra
- 27 Et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
- 28 et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias
- 29 Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam
- 30 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi
- 31 at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei
- 32 sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset
- 33 et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗