로마서 15장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 로마서 (Romans) · 33절
- 1 debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere
- 2 unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem
- 3 etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me
- 4 quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus
- 5 Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum
- 6 ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi
- 7 propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei
- 8 dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum
- 9 gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo
- 10 et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius
- 11 et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi
- 12 et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt
- 13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti
- 14 certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere
- 15 audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo
- 16 ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto
- 17 habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum
- 18 non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis
- 19 in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi
- 20 sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem
- 21 sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent
- 22 propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos
- 23 nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis
- 24 cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero
- 25 nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis
- 26 probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem
- 27 placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis
- 28 hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam
- 29 scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam
- 30 obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum
- 31 ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis
- 32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum
- 33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗