로마서 14장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 로마서 (Romans) · 23절
- 1 infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum
- 2 alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat
- 3 is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit
- 4 tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum
- 5 nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet
- 6 qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo
- 7 nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur
- 8 sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus
- 9 in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur
- 10 tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei
- 11 scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo
- 12 itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo
- 13 non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum
- 14 scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est
- 15 si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est
- 16 non ergo blasphemetur bonum nostrum
- 17 non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto
- 18 qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus
- 19 itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem
- 20 noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat
- 21 bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur
- 22 tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat
- 23 qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗