로마서 16장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 로마서 (Romans) · 26절
- 1 commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris
- 2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi
- 3 salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu
- 4 qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium
- 5 et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo
- 6 salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
- 7 salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo
- 8 salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
- 9 salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum
- 10 salutate Apellen probum in Christo
- 11 salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino
- 12 salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino
- 13 salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
- 14 salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres
- 15 salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos
- 16 salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi
- 17 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis
- 18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
- 19 vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
- 20 Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum
- 21 salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei
- 22 saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino
- 23 salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
- 25 ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
- 26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito
- 27 solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen EXPLICIT EPISTULA AD ROMANOS
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗