로그인

디모데후서 2장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 디모데후서 (2 Timothy) · 26절

  1. 1 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu
  2. 2 et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
  3. 3 labora sicut bonus miles Christi Iesu
  4. 4 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit
  5. 5 nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit
  6. 6 laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
  7. 7 intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
  8. 8 memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum
  9. 9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum
  10. 10 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
  11. 11 fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
  12. 12 si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos
  13. 13 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
  14. 14 haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium
  15. 15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
  16. 16 profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem
  17. 17 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
  18. 18 qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem
  19. 19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
  20. 20 in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam
  21. 21 si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
  22. 22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
  23. 23 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites
  24. 24 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
  25. 25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
  26. 26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗