디모데후서 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 디모데후서 (2 Timothy) · 18절
- 1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
- 2 Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
- 3 gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
- 4 desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
- 5 recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te
- 6 propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
- 7 non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis
- 8 noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
- 9 qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia
- 10 manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium
- 11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium
- 12 ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
- 13 formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu
- 14 bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis
- 15 scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes
- 16 det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit
- 17 sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
- 18 det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗