로그인

디모데후서 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 디모데후서 (2 Timothy) · 17절

  1. 1 hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa
  2. 2 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti
  3. 3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate
  4. 4 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei
  5. 5 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita
  6. 6 ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis
  7. 7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes
  8. 8 quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Mosi ita et hi resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem
  9. 9 sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit
  10. 10 tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam
  11. 11 persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus
  12. 12 et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur
  13. 13 mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes
  14. 14 tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris
  15. 15 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu
  16. 16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia
  17. 17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗