디모데전서 6장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 디모데전서 (1 Timothy) · 21절
- 1 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
- 2 qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare
- 3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae
- 4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae
- 5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem
- 6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
- 7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus
- 8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
- 9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem
- 10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
- 11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem
- 12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus
- 13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem
- 14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi
- 15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium
- 16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen
- 17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum
- 18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare
- 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam
- 20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae
- 21 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum EXPLICIT AD TIMOTHEUM ·I·
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗