디모데전서 5장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 디모데전서 (1 Timothy) · 25절
- 1 seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres
- 2 anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
- 3 viduas honora quae vere viduae sunt
- 4 si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
- 5 quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
- 6 nam quae in deliciis est vivens mortua est
- 7 et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
- 8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior
- 9 vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor
- 10 in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est
- 11 adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt
- 12 habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
- 13 simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
- 14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
- 15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
- 16 si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
- 17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina
- 18 dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua
- 19 adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus
- 20 peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
- 21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando
- 22 manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi
- 23 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
- 24 quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur
- 25 similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗