디모데전서 4장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 디모데전서 (1 Timothy) · 16절
- 1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
- 2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam
- 3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
- 4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
- 5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
- 6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
- 7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem
- 8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
- 9 fidelis sermo et omni acceptione dignus
- 10 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
- 11 praecipe haec et doce
- 12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
- 13 dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
- 14 noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
- 15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
- 16 adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗